vul@Exodus:26:1 @ tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
vul@Exodus:26:2 @ longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
vul@Exodus:26:3 @ quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
vul@Exodus:26:4 @ ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
vul@Exodus:26:5 @ quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
vul@Exodus:26:6 @ facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
vul@Exodus:26:7 @ facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
vul@Exodus:26:8 @ longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
vul@Exodus:26:9 @ e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
vul@Exodus:26:10 @ facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
vul@Exodus:26:11 @ quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
vul@Exodus:26:12 @ quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
vul@Exodus:26:13 @ et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
vul@Exodus:26:14 @ facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
vul@Exodus:26:15 @ facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
vul@Exodus:26:16 @ quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
vul@Exodus:26:17 @ in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
vul@Exodus:26:18 @ quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
vul@Exodus:26:19 @ quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
vul@Exodus:26:20 @ in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
vul@Exodus:26:21 @ quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
vul@Exodus:26:22 @ ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
vul@Exodus:26:23 @ et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
vul@Exodus:26:24 @ eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
vul@Exodus:26:25 @ et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
vul@Exodus:26:26 @ facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
vul@Exodus:26:27 @ et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
vul@Exodus:26:28 @ qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
vul@Exodus:26:29 @ ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
vul@Exodus:26:30 @ et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
vul@Exodus:26:31 @ facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
vul@Exodus:26:32 @ quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
vul@Exodus:26:33 @ inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
vul@Exodus:26:34 @ pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
vul@Exodus:26:35 @ mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
vul@Exodus:26:36 @ facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
vul@Exodus:26:37 @ et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
Close Tab