vul@Exodus:37:1 @ fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
vul@Exodus:37:2 @ et fecit illi coronam auream per gyrum
vul@Exodus:37:3 @ conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero
vul@Exodus:37:4 @ vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
vul@Exodus:37:5 @ et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
vul@Exodus:37:6 @ fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
vul@Exodus:37:7 @ duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
vul@Exodus:37:8 @ cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
vul@Exodus:37:9 @ extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
vul@Exodus:37:10 @ fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
vul@Exodus:37:11 @ circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
vul@Exodus:37:12 @ ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
vul@Exodus:37:13 @ fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
vul@Exodus:37:14 @ contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
vul@Exodus:37:15 @ ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
vul@Exodus:37:16 @ et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
vul@Exodus:37:17 @ fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
vul@Exodus:37:18 @ sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
vul@Exodus:37:19 @ tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
vul@Exodus:37:20 @ in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
vul@Exodus:37:21 @ et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
vul@Exodus:37:22 @ et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
vul@Exodus:37:23 @ fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
vul@Exodus:37:24 @ talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
vul@Exodus:37:25 @ fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
vul@Exodus:37:26 @ vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
vul@Exodus:37:27 @ fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
vul@Exodus:37:28 @ ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
vul@Exodus:37:29 @ conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
Close Tab