vul@Exodus:40:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens
vul@Exodus:40:2 @ mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
vul@Exodus:40:3 @ et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
vul@Exodus:40:4 @ et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
vul@Exodus:40:5 @ et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
vul@Exodus:40:6 @ et ante illud altare holocausti
vul@Exodus:40:7 @ labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
vul@Exodus:40:8 @ circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
vul@Exodus:40:9 @ et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
vul@Exodus:40:10 @ altare holocausti et omnia vasa eius
vul@Exodus:40:11 @ labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
vul@Exodus:40:12 @ adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
vul@Exodus:40:13 @ indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
vul@Exodus:40:14 @ fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
vul@Exodus:40:15 @ igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
vul@Exodus:40:16 @ erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
vul@Exodus:40:17 @ et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
vul@Exodus:40:18 @ posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
vul@Exodus:40:19 @ cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
vul@Exodus:40:20 @ posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
vul@Exodus:40:21 @ ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
vul@Exodus:40:22 @ posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
vul@Exodus:40:23 @ locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
vul@Exodus:40:24 @ posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
vul@Exodus:40:25 @ et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
vul@Exodus:40:26 @ posuit et tentorium in introitu tabernaculi
vul@Exodus:40:27 @ et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
vul@Exodus:40:28 @ labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
vul@Exodus:40:29 @ laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
vul@Exodus:40:30 @ cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
vul@Exodus:40:31 @ erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
vul@Exodus:40:32 @ operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
vul@Exodus:40:33 @ nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
vul@Exodus:40:34 @ si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
vul@Exodus:40:35 @ si pendebat desuper manebant in eodem loco
Close Tab