vul@Genesis:1:3 @ dixitque Deus fiat lux et facta est lux
vul@Genesis:1:4 @ et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
vul@Genesis:1:5 @ appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
vul@Genesis:1:6 @ dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
vul@Genesis:1:7 @ et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
vul@Genesis:1:8 @ vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
vul@Genesis:1:9 @ dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
vul@Genesis:1:10 @ et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
vul@Genesis:1:11 @ et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
vul@Genesis:1:12 @ et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
vul@Genesis:1:13 @ factumque est vespere et mane dies tertius
vul@Genesis:1:14 @ dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
vul@Genesis:1:15 @ ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
vul@Genesis:1:16 @ fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
vul@Genesis:1:17 @ et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
vul@Genesis:1:18 @ et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
vul@Genesis:1:19 @ et factum est vespere et mane dies quartus
vul@Genesis:1:20 @ dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
vul@Genesis:1:21 @ creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
vul@Genesis:1:22 @ benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
vul@Genesis:1:23 @ et factum est vespere et mane dies quintus
vul@Genesis:1:24 @ dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
vul@Genesis:1:25 @ et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
vul@Genesis:1:26 @ et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
vul@Genesis:1:27 @ et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
vul@Genesis:1:28 @ benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
vul@Genesis:1:29 @ dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
vul@Genesis:1:30 @ et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
vul@Genesis:1:31 @ viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
vul@Genesis:2:1 @ igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
vul@Genesis:2:2 @ conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
vul@Genesis:2:3 @ et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
Close Tab