vul@Genesis:20:1 @ profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
vul@Genesis:20:2 @ dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
vul@Genesis:20:3 @ venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
vul@Genesis:20:4 @ Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
vul@Genesis:20:5 @ nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
vul@Genesis:20:6 @ dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
vul@Genesis:20:7 @ nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
vul@Genesis:20:8 @ statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
vul@Genesis:20:9 @ vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
vul@Genesis:20:10 @ rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
vul@Genesis:20:11 @ respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
vul@Genesis:20:12 @ alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
vul@Genesis:20:13 @ postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
vul@Genesis:20:14 @ tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
vul@Genesis:20:15 @ et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
vul@Genesis:20:16 @ Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
vul@Genesis:20:17 @ orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
vul@Genesis:20:18 @ concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
vul@Genesis:21:1 @ visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
vul@Genesis:21:2 @ concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
vul@Genesis:21:3 @ vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
vul@Genesis:21:4 @ et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
vul@Genesis:21:5 @ cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
vul@Genesis:21:6 @ dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
vul@Genesis:21:7 @ rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
vul@Genesis:21:8 @ crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
vul@Genesis:21:9 @ cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
vul@Genesis:21:10 @ eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
vul@Genesis:21:11 @ dure accepit hoc Abraham pro filio suo
vul@Genesis:21:12 @ cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
vul@Genesis:21:13 @ sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
vul@Genesis:21:14 @ surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
vul@Genesis:21:15 @ cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
vul@Genesis:21:16 @ et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
vul@Genesis:21:17 @ exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
vul@Genesis:21:18 @ surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
vul@Genesis:21:19 @ aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
vul@Genesis:21:20 @ et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
vul@Genesis:21:21 @ habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
vul@Genesis:21:22 @ eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
vul@Genesis:21:23 @ iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
vul@Genesis:21:24 @ dixitque Abraham ego iurabo
vul@Genesis:21:25 @ et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
vul@Genesis:21:26 @ respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
vul@Genesis:21:27 @ tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
vul@Genesis:21:28 @ et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
vul@Genesis:21:29 @ cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
vul@Genesis:21:30 @ at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
vul@Genesis:21:31 @ idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
vul@Genesis:21:32 @ et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
vul@Genesis:21:33 @ surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
vul@Genesis:21:34 @ et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
vul@Genesis:22:1 @ quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
vul@Genesis:22:2 @ ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
vul@Genesis:22:3 @ igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
vul@Genesis:22:4 @ die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
vul@Genesis:22:5 @ dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
vul@Genesis:22:6 @ tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
vul@Genesis:22:7 @ dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
vul@Genesis:22:8 @ dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
vul@Genesis:22:9 @ veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
vul@Genesis:22:10 @ extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
vul@Genesis:22:11 @ et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
vul@Genesis:22:12 @ dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
vul@Genesis:22:13 @ levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
vul@Genesis:22:14 @ appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
vul@Genesis:22:15 @ vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
vul@Genesis:22:16 @ per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
vul@Genesis:22:17 @ benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
vul@Genesis:22:18 @ et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
vul@Genesis:22:19 @ reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
vul@Genesis:22:20 @ his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
vul@Genesis:22:21 @ Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
vul@Genesis:22:22 @ et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
vul@Genesis:22:23 @ ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
vul@Genesis:22:24 @ concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
vul@Genesis:23:1 @ vixit autem Sarra centum viginti septem annis
vul@Genesis:23:2 @ et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
vul@Genesis:23:3 @ cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
vul@Genesis:23:4 @ advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
vul@Genesis:23:5 @ responderuntque filii Heth
vul@Genesis:23:6 @ audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
vul@Genesis:23:7 @ surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
vul@Genesis:23:8 @ dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
vul@Genesis:23:9 @ ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
vul@Genesis:23:10 @ habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
vul@Genesis:23:11 @ nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
vul@Genesis:23:12 @ adoravit Abraham coram populo terrae
vul@Genesis:23:13 @ et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
vul@Genesis:23:14 @ respondit Ephron
vul@Genesis:23:15 @ domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
vul@Genesis:23:16 @ quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
vul@Genesis:23:17 @ confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
vul@Genesis:23:18 @ Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
vul@Genesis:23:19 @ atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
vul@Genesis:23:20 @ et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
vul@Genesis:24:1 @ erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei
Close Tab