vul@Numbers:15:1 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens
vul@Numbers:15:2 @ loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
vul@Numbers:15:3 @ et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
vul@Numbers:15:4 @ offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
vul@Numbers:15:5 @ et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
vul@Numbers:15:6 @ et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
vul@Numbers:15:7 @ et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
vul@Numbers:15:8 @ quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
vul@Numbers:15:9 @ dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
vul@Numbers:15:10 @ et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
vul@Numbers:15:11 @ sic facietis
vul@Numbers:15:12 @ per singulos boves et arietes et agnos et hedos
vul@Numbers:15:13 @ tam indigenae quam peregrini
vul@Numbers:15:14 @ eodem ritu offerent sacrificia
vul@Numbers:15:15 @ unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
vul@Numbers:15:16 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens
vul@Numbers:15:17 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos
vul@Numbers:15:18 @ cum veneritis in terram quam dabo vobis
vul@Numbers:15:19 @ et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
vul@Numbers:15:20 @ de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
vul@Numbers:15:21 @ ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
vul@Numbers:15:22 @ quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
vul@Numbers:15:23 @ et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
vul@Numbers:15:24 @ oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
vul@Numbers:15:25 @ et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
vul@Numbers:15:26 @ et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
vul@Numbers:15:27 @ quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
vul@Numbers:15:28 @ et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
vul@Numbers:15:29 @ tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
vul@Numbers:15:30 @ anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
vul@Numbers:15:31 @ verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
Close Tab