vul@Numbers:27:1 @ accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
vul@Numbers:27:2 @ steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
vul@Numbers:27:3 @ pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
vul@Numbers:27:4 @ rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
vul@Numbers:27:5 @ qui dixit ad eum
vul@Numbers:27:6 @ iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
vul@Numbers:27:7 @ ad filios autem Israhel loqueris haec
vul@Numbers:27:8 @ homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas
vul@Numbers:27:9 @ si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
vul@Numbers:27:10 @ quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius
vul@Numbers:27:11 @ sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
Close Tab