vul@Numbers:27:12 @ dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
vul@Numbers:27:13 @ cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
vul@Numbers:27:14 @ quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
vul@Numbers:27:15 @ cui respondit Moses
vul@Numbers:27:16 @ provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
vul@Numbers:27:17 @ et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
vul@Numbers:27:18 @ dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum
vul@Numbers:27:19 @ qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
vul@Numbers:27:20 @ et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
vul@Numbers:27:21 @ pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
vul@Numbers:27:22 @ fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
vul@Numbers:27:23 @ et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus
Close Tab