vul@Psalms:1:1 @ beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit
vul@Psalms:1:2 @ sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
vul@Psalms:1:3 @ et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur
vul@Psalms:1:4 @ non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus
vul@Psalms:1:5 @ propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum
vul@Psalms:1:6 @ quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
vul@Psalms:2:1 @ quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
vul@Psalms:2:2 @ consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
vul@Psalms:2:3 @ disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
vul@Psalms:2:4 @ habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
vul@Psalms:2:5 @ tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
vul@Psalms:2:6 @ ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
vul@Psalms:2:7 @ Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
vul@Psalms:2:8 @ postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
vul@Psalms:2:9 @ pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
vul@Psalms:2:10 @ nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
vul@Psalms:2:11 @ servite Domino in timore et exultate in tremore
vul@Psalms:2:12 @ adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
vul@Psalms:2:13 @ cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
vul@Psalms:3:1 @ canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
vul@Psalms:3:2 @ Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
vul@Psalms:3:3 @ multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
vul@Psalms:3:4 @ tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
vul@Psalms:3:5 @ voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
vul@Psalms:3:6 @ ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
vul@Psalms:3:7 @ non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
vul@Psalms:3:8 @ quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
vul@Psalms:3:9 @ Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
vul@Psalms:4:1 @ victori in psalmis canticum David
vul@Psalms:4:2 @ invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
vul@Psalms:4:3 @ filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper
vul@Psalms:4:4 @ et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
vul@Psalms:4:5 @ irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper
vul@Psalms:4:6 @ sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum
vul@Psalms:4:7 @ leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
vul@Psalms:4:8 @ in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
vul@Psalms:4:9 @ in pace simul requiescam et dormiam
vul@Psalms:4:10 @ quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
vul@Psalms:5:1 @ victori pro hereditatibus canticum David
vul@Psalms:5:2 @ verba mea audi Domine intellege murmur meum
vul@Psalms:5:3 @ rex meus et Deus meus
vul@Psalms:5:4 @ quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
vul@Psalms:5:5 @ mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
vul@Psalms:5:6 @ nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
vul@Psalms:5:7 @ odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
vul@Psalms:5:8 @ ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
vul@Psalms:5:9 @ Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
vul@Psalms:5:10 @ non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
vul@Psalms:5:11 @ sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
vul@Psalms:5:12 @ et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
vul@Psalms:5:13 @ quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
vul@Psalms:6:1 @ victori in psalmis super octava canticum David
vul@Psalms:6:2 @ Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
vul@Psalms:6:3 @ miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
vul@Psalms:6:4 @ et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
vul@Psalms:6:5 @ revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam
vul@Psalms:6:6 @ quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi
vul@Psalms:6:7 @ laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo
vul@Psalms:6:8 @ caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis
vul@Psalms:6:9 @ recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei
vul@Psalms:6:10 @ audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet
vul@Psalms:6:11 @ confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito
vul@Psalms:7:1 @ pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini
vul@Psalms:7:2 @ Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me
vul@Psalms:7:3 @ ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat
vul@Psalms:7:4 @ Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
vul@Psalms:7:5 @ si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos
vul@Psalms:7:6 @ persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper
vul@Psalms:7:7 @ surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti
vul@Psalms:7:8 @ et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere
vul@Psalms:7:9 @ Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me
vul@Psalms:7:10 @ consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus
vul@Psalms:7:11 @ clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde
vul@Psalms:7:12 @ Deus iudex iustus et fortis comminans tota die
vul@Psalms:7:13 @ non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum
vul@Psalms:7:14 @ et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est
vul@Psalms:7:15 @ ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium
vul@Psalms:7:16 @ lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est
vul@Psalms:7:17 @ revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet
vul@Psalms:7:18 @ confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi
vul@Psalms:8:1 @ victori pro torcularibus canticum David
vul@Psalms:8:2 @ Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
vul@Psalms:8:3 @ ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
vul@Psalms:8:4 @ videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
vul@Psalms:8:5 @ quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
vul@Psalms:8:6 @ minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
vul@Psalms:8:7 @ dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
vul@Psalms:8:8 @ cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
vul@Psalms:8:9 @ aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
vul@Psalms:8:10 @ Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
vul@Psalms:9:1 @ victori pro morte filii canticum David
vul@Psalms:9:2 @ confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
vul@Psalms:9:3 @ laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
vul@Psalms:9:4 @ cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
vul@Psalms:9:5 @ fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
vul@Psalms:9:6 @ increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
vul@Psalms:9:7 @ conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
vul@Psalms:9:8 @ Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
vul@Psalms:9:9 @ et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
vul@Psalms:9:10 @ et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
vul@Psalms:9:11 @ et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
vul@Psalms:9:12 @ cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
vul@Psalms:9:13 @ quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
vul@Psalms:9:14 @ misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
vul@Psalms:9:15 @ qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
vul@Psalms:9:16 @ exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
vul@Psalms:9:17 @ agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
vul@Psalms:9:18 @ convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
vul@Psalms:9:19 @ quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
vul@Psalms:9:20 @ surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
vul@Psalms:9:21 @ pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
vul@Psalms:9:22 @ quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
vul@Psalms:9:23 @ in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
vul@Psalms:9:24 @ quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
vul@Psalms:9:25 @ blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
vul@Psalms:9:26 @ nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
vul@Psalms:9:27 @ loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
vul@Psalms:9:28 @ maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
vul@Psalms:9:29 @ sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
vul@Psalms:9:30 @ oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
vul@Psalms:9:31 @ et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
vul@Psalms:9:32 @ dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
vul@Psalms:9:33 @ surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
vul@Psalms:9:34 @ quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
vul@Psalms:9:35 @ vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
vul@Psalms:9:36 @ contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
vul@Psalms:9:37 @ Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
vul@Psalms:9:38 @ desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
vul@Psalms:9:39 @ ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
vul@Psalms:10:1 @ victori David
vul@Psalms:10:2 @ in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
vul@Psalms:10:3 @ quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
vul@Psalms:10:4 @ quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
vul@Psalms:10:5 @ Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
vul@Psalms:10:6 @ Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
vul@Psalms:10:7 @ pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
vul@Psalms:10:8 @ quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
vul@Psalms:11:1 @ victori pro octava canticum David
vul@Psalms:11:2 @ salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum
vul@Psalms:11:3 @ frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt
vul@Psalms:11:4 @ disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
vul@Psalms:11:5 @ qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est
vul@Psalms:11:6 @ propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum
vul@Psalms:11:7 @ eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum
vul@Psalms:11:8 @ tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum
vul@Psalms:11:9 @ in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum
vul@Psalms:12:1 @ victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me
vul@Psalms:12:2 @ usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
vul@Psalms:12:3 @ usquequo exaltabitur inimicus meus super me
vul@Psalms:12:4 @ convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
vul@Psalms:12:5 @ nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero
vul@Psalms:12:6 @ ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi
vul@Psalms:13:1 @ victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum
vul@Psalms:13:2 @ Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
vul@Psalms:13:3 @ omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
vul@Psalms:13:4 @ nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis
vul@Psalms:13:5 @ Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine
vul@Psalms:13:6 @ quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est
vul@Psalms:13:7 @ quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
vul@Psalms:14:1 @ canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo
vul@Psalms:14:2 @ qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
vul@Psalms:14:3 @ loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo
vul@Psalms:14:4 @ dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat
vul@Psalms:14:5 @ pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
vul@Psalms:15:1 @ humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
vul@Psalms:15:2 @ dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
vul@Psalms:15:3 @ sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
vul@Psalms:15:4 @ multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
vul@Psalms:15:5 @ Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
vul@Psalms:15:6 @ lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
vul@Psalms:15:7 @ benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
vul@Psalms:15:8 @ proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
vul@Psalms:15:9 @ propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
vul@Psalms:15:10 @ non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
vul@Psalms:16:1 @ oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
vul@Psalms:16:2 @ de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
vul@Psalms:16:3 @ probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
vul@Psalms:16:4 @ cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
vul@Psalms:16:5 @ sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
vul@Psalms:16:6 @ ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
vul@Psalms:16:7 @ mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
vul@Psalms:16:8 @ a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
vul@Psalms:16:9 @ a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
vul@Psalms:16:10 @ adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
vul@Psalms:16:11 @ incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
vul@Psalms:16:12 @ similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
vul@Psalms:16:13 @ surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
vul@Psalms:16:14 @ a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
vul@Psalms:16:15 @ ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
vul@Psalms:17:1 @ victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait
vul@Psalms:17:2 @ diligam te Domine fortitudo mea
vul@Psalms:17:3 @ Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
vul@Psalms:17:4 @ laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
vul@Psalms:17:5 @ circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
vul@Psalms:17:6 @ funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
vul@Psalms:17:7 @ in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
vul@Psalms:17:8 @ commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
vul@Psalms:17:9 @ ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
vul@Psalms:17:10 @ inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
vul@Psalms:17:11 @ et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
vul@Psalms:17:12 @ posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
vul@Psalms:17:13 @ prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
vul@Psalms:17:14 @ et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
vul@Psalms:17:15 @ et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
vul@Psalms:17:16 @ et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
vul@Psalms:17:17 @ misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
vul@Psalms:17:18 @ liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
vul@Psalms:17:19 @ praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
vul@Psalms:17:20 @ et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
vul@Psalms:17:21 @ retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
vul@Psalms:17:22 @ quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
vul@Psalms:17:23 @ omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
vul@Psalms:17:24 @ et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
vul@Psalms:17:25 @ et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
vul@Psalms:17:26 @ cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
vul@Psalms:17:27 @ cum electo electus eris et cum perverso pervertes
vul@Psalms:17:28 @ quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
vul@Psalms:17:29 @ quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
vul@Psalms:17:30 @ in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
vul@Psalms:17:31 @ Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
vul@Psalms:17:32 @ quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
vul@Psalms:17:33 @ Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
vul@Psalms:17:34 @ coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
vul@Psalms:17:35 @ docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
vul@Psalms:17:36 @ dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
vul@Psalms:17:37 @ dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
vul@Psalms:17:38 @ persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
vul@Psalms:17:39 @ caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
vul@Psalms:17:40 @ accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
vul@Psalms:17:41 @ inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
vul@Psalms:17:42 @ clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
vul@Psalms:17:43 @ delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
vul@Psalms:17:44 @ salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
vul@Psalms:17:45 @ populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
vul@Psalms:17:46 @ filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
vul@Psalms:17:47 @ vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
vul@Psalms:17:48 @ Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
vul@Psalms:17:49 @ et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
vul@Psalms:17:50 @ propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
vul@Psalms:17:51 @ magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum
vul@Psalms:18:1 @ victori canticum David
vul@Psalms:18:2 @ caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
vul@Psalms:18:3 @ dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
vul@Psalms:18:4 @ non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
vul@Psalms:18:5 @ in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
vul@Psalms:18:6 @ soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
vul@Psalms:18:7 @ a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
vul@Psalms:18:8 @ lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
vul@Psalms:18:9 @ praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
vul@Psalms:18:10 @ timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
vul@Psalms:18:11 @ desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
vul@Psalms:18:12 @ unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
vul@Psalms:18:13 @ errores quis intelleget ab occultis munda me
vul@Psalms:18:14 @ a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
vul@Psalms:18:15 @ sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
vul@Psalms:19:1 @ victori canticum David
vul@Psalms:19:2 @ exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
vul@Psalms:19:3 @ mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
vul@Psalms:19:4 @ memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
vul@Psalms:19:5 @ det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
vul@Psalms:19:6 @ laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
vul@Psalms:19:7 @ impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
vul@Psalms:19:8 @ hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
vul@Psalms:19:9 @ ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
vul@Psalms:19:10 @ Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
vul@Psalms:20:1 @ victori canticum David
vul@Psalms:20:2 @ Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
vul@Psalms:20:3 @ desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
vul@Psalms:20:4 @ quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
vul@Psalms:20:5 @ vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
vul@Psalms:20:6 @ magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
vul@Psalms:20:7 @ pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
vul@Psalms:20:8 @ quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
vul@Psalms:20:9 @ inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
vul@Psalms:20:10 @ pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
vul@Psalms:20:11 @ fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
vul@Psalms:20:12 @ quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
vul@Psalms:20:13 @ quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
vul@Psalms:20:14 @ exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
vul@Psalms:21:1 @ victori pro cervo matutino canticum
vul@Psalms:21:2 @ Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
vul@Psalms:21:3 @ Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
vul@Psalms:21:4 @ et tu sancte habitator Laus Israhel
vul@Psalms:21:5 @ in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
vul@Psalms:21:6 @ ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
vul@Psalms:21:7 @ ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
vul@Psalms:21:8 @ omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
vul@Psalms:21:9 @ confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
vul@Psalms:21:10 @ tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
vul@Psalms:21:11 @ in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
vul@Psalms:21:12 @ ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
vul@Psalms:21:13 @ circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
vul@Psalms:21:14 @ aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
vul@Psalms:21:15 @ sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
vul@Psalms:21:16 @ aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
vul@Psalms:21:17 @ circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
vul@Psalms:21:18 @ numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
vul@Psalms:21:19 @ diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
vul@Psalms:21:20 @ tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
vul@Psalms:21:21 @ erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
vul@Psalms:21:22 @ salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
vul@Psalms:21:23 @ narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
vul@Psalms:21:24 @ qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
vul@Psalms:21:25 @ et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
vul@Psalms:21:26 @ apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
vul@Psalms:21:27 @ comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
vul@Psalms:21:28 @ recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
vul@Psalms:21:29 @ quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
vul@Psalms:21:30 @ comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
vul@Psalms:21:31 @ et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
vul@Psalms:21:32 @ narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
vul@Psalms:22:1 @ canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
vul@Psalms:22:2 @ in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
vul@Psalms:22:3 @ animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
vul@Psalms:22:4 @ sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
vul@Psalms:22:5 @ pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians
vul@Psalms:22:6 @ sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
vul@Psalms:23:1 @ David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
vul@Psalms:23:2 @ quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
vul@Psalms:23:3 @ quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
vul@Psalms:23:4 @ innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose
vul@Psalms:23:5 @ accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
vul@Psalms:23:6 @ haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
vul@Psalms:23:7 @ levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
vul@Psalms:23:8 @ quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
vul@Psalms:23:9 @ levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
vul@Psalms:23:10 @ quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper
vul@Psalms:24:1 @ David ad te Domine animam meam levabo
vul@Psalms:24:2 @ Deus meus in te confisus sum ne confundar
vul@Psalms:24:3 @ ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
vul@Psalms:24:4 @ confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
vul@Psalms:24:5 @ deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
vul@Psalms:24:6 @ recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
vul@Psalms:24:7 @ peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
vul@Psalms:24:8 @ bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
vul@Psalms:24:9 @ deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
vul@Psalms:24:10 @ omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
vul@Psalms:24:11 @ propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
vul@Psalms:24:12 @ quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
vul@Psalms:24:13 @ anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
vul@Psalms:24:14 @ secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
vul@Psalms:24:15 @ oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
vul@Psalms:24:16 @ respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
vul@Psalms:24:17 @ tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
vul@Psalms:24:18 @ vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
vul@Psalms:24:19 @ vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
vul@Psalms:24:20 @ custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
vul@Psalms:24:21 @ simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
vul@Psalms:24:22 @ redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
vul@Psalms:25:1 @ David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
vul@Psalms:25:2 @ proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
vul@Psalms:25:3 @ quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
vul@Psalms:25:4 @ non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
vul@Psalms:25:5 @ odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
vul@Psalms:25:6 @ lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
vul@Psalms:25:7 @ ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
vul@Psalms:25:8 @ Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
vul@Psalms:25:9 @ ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
vul@Psalms:25:10 @ in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
vul@Psalms:25:11 @ ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
vul@Psalms:25:12 @ pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
vul@Psalms:26:1 @ David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
vul@Psalms:26:2 @ cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
vul@Psalms:26:3 @ si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
vul@Psalms:26:4 @ unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
vul@Psalms:26:5 @ abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
vul@Psalms:26:6 @ in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
vul@Psalms:26:7 @ audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
vul@Psalms:26:8 @ tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
vul@Psalms:26:9 @ ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
vul@Psalms:26:10 @ pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
vul@Psalms:26:11 @ ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
vul@Psalms:26:12 @ ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
vul@Psalms:26:13 @ ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
vul@Psalms:26:14 @ expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
vul@Psalms:27:1 @ David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
vul@Psalms:27:2 @ audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
vul@Psalms:27:3 @ ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
vul@Psalms:27:4 @ da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
vul@Psalms:27:5 @ quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis
vul@Psalms:27:6 @ benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
vul@Psalms:27:7 @ Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
vul@Psalms:27:8 @ Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
vul@Psalms:27:9 @ salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum
vul@Psalms:28:1 @ canticum David adferte Domino filios arietum
vul@Psalms:28:2 @ adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto
vul@Psalms:28:3 @ vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas
vul@Psalms:28:4 @ vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
vul@Psalms:28:5 @ vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
vul@Psalms:28:6 @ et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis
vul@Psalms:28:7 @ vox Domini dividens flammas ignis
vul@Psalms:28:8 @ vox Domini parturire faciens desertum Cades
vul@Psalms:28:9 @ vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam
vul@Psalms:28:10 @ Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum
vul@Psalms:28:11 @ Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
vul@Psalms:29:1 @ psalmus cantici pro dedicatione domus David
vul@Psalms:29:2 @ exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
vul@Psalms:29:3 @ Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
vul@Psalms:29:4 @ Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
vul@Psalms:29:5 @ cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
vul@Psalms:29:6 @ quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
vul@Psalms:29:7 @ ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
vul@Psalms:29:8 @ Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
vul@Psalms:29:9 @ ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
vul@Psalms:29:10 @ quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
vul@Psalms:29:11 @ audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
vul@Psalms:29:12 @ convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
vul@Psalms:29:13 @ ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
vul@Psalms:30:1 @ victori canticum David
vul@Psalms:30:2 @ in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
vul@Psalms:30:3 @ inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
vul@Psalms:30:4 @ quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
vul@Psalms:30:5 @ educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
vul@Psalms:30:6 @ in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
vul@Psalms:30:7 @ odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
vul@Psalms:30:8 @ exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
vul@Psalms:30:9 @ et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
vul@Psalms:30:10 @ miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
vul@Psalms:30:11 @ quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
vul@Psalms:30:12 @ apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
vul@Psalms:30:13 @ oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
vul@Psalms:30:14 @ audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
vul@Psalms:30:15 @ ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
vul@Psalms:30:16 @ in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
vul@Psalms:30:17 @ ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
vul@Psalms:30:18 @ Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
vul@Psalms:30:19 @ muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
vul@Psalms:30:20 @ quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
vul@Psalms:30:21 @ abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
vul@Psalms:30:22 @ benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
vul@Psalms:30:23 @ ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
vul@Psalms:30:24 @ diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
vul@Psalms:30:25 @ confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
vul@Psalms:31:1 @ David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
vul@Psalms:31:2 @ beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
vul@Psalms:31:3 @ quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
vul@Psalms:31:4 @ die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
vul@Psalms:31:5 @ peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
vul@Psalms:31:6 @ pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
vul@Psalms:31:7 @ tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
vul@Psalms:31:8 @ doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
vul@Psalms:31:9 @ nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
vul@Psalms:31:10 @ multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
vul@Psalms:31:11 @ laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
vul@Psalms:32:1 @ laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
vul@Psalms:32:2 @ confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
vul@Psalms:32:3 @ cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
vul@Psalms:32:4 @ quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
vul@Psalms:32:5 @ diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
vul@Psalms:32:6 @ verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
vul@Psalms:32:7 @ congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
vul@Psalms:32:8 @ timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
vul@Psalms:32:9 @ quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
vul@Psalms:32:10 @ Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
vul@Psalms:32:11 @ consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
vul@Psalms:32:12 @ beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
vul@Psalms:32:13 @ de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
vul@Psalms:32:14 @ de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
vul@Psalms:32:15 @ fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
vul@Psalms:32:16 @ non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
vul@Psalms:32:17 @ fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
vul@Psalms:32:18 @ ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
vul@Psalms:32:19 @ ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
vul@Psalms:32:20 @ anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
vul@Psalms:32:21 @ in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
vul@Psalms:32:22 @ sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
vul@Psalms:33:1 @ David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit
vul@Psalms:33:2 @ benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
vul@Psalms:33:3 @ in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur
vul@Psalms:33:4 @ magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
vul@Psalms:33:5 @ quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me
vul@Psalms:33:6 @ respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur
vul@Psalms:33:7 @ hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum
vul@Psalms:33:8 @ circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
vul@Psalms:33:9 @ gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo
vul@Psalms:33:10 @ timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
vul@Psalms:33:11 @ leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum
vul@Psalms:33:12 @ venite filii audite me timorem Domini docebo vos
vul@Psalms:33:13 @ quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos
vul@Psalms:33:14 @ custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
vul@Psalms:33:15 @ recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam
vul@Psalms:33:16 @ oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum
vul@Psalms:33:17 @ vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum
vul@Psalms:33:18 @ clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
vul@Psalms:33:19 @ iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit
vul@Psalms:33:20 @ multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus
vul@Psalms:33:21 @ custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur
vul@Psalms:33:22 @ interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur
vul@Psalms:33:23 @ redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo
vul@Psalms:34:1 @ David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
vul@Psalms:34:2 @ adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
vul@Psalms:34:3 @ evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
vul@Psalms:34:4 @ confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
vul@Psalms:34:5 @ fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
vul@Psalms:34:6 @ sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
vul@Psalms:34:7 @ quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
vul@Psalms:34:8 @ veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
vul@Psalms:34:9 @ anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
vul@Psalms:34:10 @ omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
vul@Psalms:34:11 @ surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
vul@Psalms:34:12 @ reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
vul@Psalms:34:13 @ ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
vul@Psalms:34:14 @ quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
vul@Psalms:34:15 @ et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
vul@Psalms:34:16 @ scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
vul@Psalms:34:17 @ Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
vul@Psalms:34:18 @ confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
vul@Psalms:34:19 @ non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
vul@Psalms:34:20 @ non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
vul@Psalms:34:21 @ et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
vul@Psalms:34:22 @ vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
vul@Psalms:34:23 @ consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
vul@Psalms:34:24 @ iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
vul@Psalms:34:25 @ ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
vul@Psalms:34:26 @ confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
vul@Psalms:34:27 @ laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
vul@Psalms:34:28 @ et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
vul@Psalms:35:1 @ pro victoria servi Domini David
vul@Psalms:35:2 @ dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
vul@Psalms:35:3 @ quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
vul@Psalms:35:4 @ verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
vul@Psalms:35:5 @ iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
vul@Psalms:35:6 @ Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
vul@Psalms:35:7 @ iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
vul@Psalms:35:8 @ quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
vul@Psalms:35:9 @ inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
vul@Psalms:35:10 @ quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
vul@Psalms:35:11 @ adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
vul@Psalms:35:12 @ ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
vul@Psalms:35:13 @ ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
vul@Psalms:36:1 @ David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
vul@Psalms:36:2 @ quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
vul@Psalms:36:3 @ beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
vul@Psalms:36:4 @ et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
vul@Psalms:36:5 @ gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
vul@Psalms:36:6 @ et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
vul@Psalms:36:7 @ deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
vul@Psalms:36:8 @ he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
vul@Psalms:36:9 @ quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
vul@Psalms:36:10 @ vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
vul@Psalms:36:11 @ mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
vul@Psalms:36:12 @ zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
vul@Psalms:36:13 @ Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
vul@Psalms:36:14 @ heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
vul@Psalms:36:15 @ gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
vul@Psalms:36:16 @ teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
vul@Psalms:36:17 @ quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
vul@Psalms:36:18 @ ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
vul@Psalms:36:19 @ non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
vul@Psalms:36:20 @ caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
vul@Psalms:36:21 @ lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
vul@Psalms:36:22 @ quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
vul@Psalms:36:23 @ mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
vul@Psalms:36:24 @ cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
vul@Psalms:36:25 @ nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
vul@Psalms:36:26 @ tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
vul@Psalms:36:27 @ samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
vul@Psalms:36:28 @ quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
vul@Psalms:36:29 @ iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
vul@Psalms:36:30 @ fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
vul@Psalms:36:31 @ lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
vul@Psalms:36:32 @ sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
vul@Psalms:36:33 @ Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
vul@Psalms:36:34 @ coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
vul@Psalms:36:35 @ res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
vul@Psalms:36:36 @ et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
vul@Psalms:36:37 @ sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
vul@Psalms:36:38 @ iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
vul@Psalms:36:39 @ thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
vul@Psalms:36:40 @ et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
vul@Psalms:37:1 @ canticum David in commemoratione
vul@Psalms:37:2 @ Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
vul@Psalms:37:3 @ quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
vul@Psalms:37:4 @ non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
vul@Psalms:37:5 @ quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
vul@Psalms:37:6 @ conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
vul@Psalms:37:7 @ adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
vul@Psalms:37:8 @ quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
vul@Psalms:37:9 @ evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
vul@Psalms:37:10 @ Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
vul@Psalms:37:11 @ cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
vul@Psalms:37:12 @ cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
vul@Psalms:37:13 @ et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
vul@Psalms:37:14 @ ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
vul@Psalms:37:15 @ et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
vul@Psalms:37:16 @ te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
vul@Psalms:37:17 @ quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
vul@Psalms:37:18 @ quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
vul@Psalms:37:19 @ quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
vul@Psalms:37:20 @ inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
vul@Psalms:37:21 @ et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
vul@Psalms:37:22 @ ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
vul@Psalms:37:23 @ festina in auxilium meum Domine salutis meae
vul@Psalms:38:1 @ pro victoria Idithun canticum David
vul@Psalms:38:2 @ dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
vul@Psalms:38:3 @ obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
vul@Psalms:38:4 @ incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
vul@Psalms:38:5 @ locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
vul@Psalms:38:6 @ ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
vul@Psalms:38:7 @ tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
vul@Psalms:38:8 @ nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
vul@Psalms:38:9 @ ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
vul@Psalms:38:10 @ obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
vul@Psalms:38:11 @ tolle a me plagas tuas
vul@Psalms:38:12 @ a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
vul@Psalms:38:13 @ audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
vul@Psalms:38:14 @ parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
vul@Psalms:39:1 @ pro victoria David canticum
vul@Psalms:39:2 @ expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
vul@Psalms:39:3 @ et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
vul@Psalms:39:4 @ et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
vul@Psalms:39:5 @ beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii
vul@Psalms:39:6 @ multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant
vul@Psalms:39:7 @ victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti
vul@Psalms:39:8 @ tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me
vul@Psalms:39:9 @ ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei
vul@Psalms:39:10 @ adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti
vul@Psalms:39:11 @ iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
vul@Psalms:39:12 @ tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me
vul@Psalms:39:13 @ circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me
vul@Psalms:39:14 @ placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina
vul@Psalms:39:15 @ confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
vul@Psalms:39:16 @ pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
vul@Psalms:39:17 @ gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
vul@Psalms:39:18 @ ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris
vul@Psalms:40:1 @ pro victoria canticum David
vul@Psalms:40:2 @ beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
vul@Psalms:40:3 @ Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
vul@Psalms:40:4 @ Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
vul@Psalms:40:5 @ ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
vul@Psalms:40:6 @ inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
vul@Psalms:40:7 @ et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
vul@Psalms:40:8 @ simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
vul@Psalms:40:9 @ verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
vul@Psalms:40:10 @ sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
vul@Psalms:40:11 @ tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
vul@Psalms:40:12 @ in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
vul@Psalms:40:13 @ ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
vul@Psalms:40:14 @ benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
vul@Psalms:41:1 @ pro victoria doctissimi filiorum Core
vul@Psalms:41:2 @ sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
vul@Psalms:41:3 @ sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
vul@Psalms:41:4 @ fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
vul@Psalms:41:5 @ horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
vul@Psalms:41:6 @ quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
vul@Psalms:41:7 @ Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
vul@Psalms:41:8 @ abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
vul@Psalms:41:9 @ per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
vul@Psalms:41:10 @ dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
vul@Psalms:41:11 @ cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
vul@Psalms:41:12 @ quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
vul@Psalms:42:1 @ iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me
Close Tab