Exodus:20
vul@Exodus:20:1 @ locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
vul@Exodus:20:2 @ ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
vul@Exodus:20:3 @ non habebis deos alienos coram me
vul@Exodus:20:4 @ non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra
vul@Exodus:20:5 @ non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
vul@Exodus:20:6 @ et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea
vul@Exodus:20:7 @ non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra
vul@Exodus:20:8 @ memento ut diem sabbati sanctifices
vul@Exodus:20:9 @ sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
vul@Exodus:20:10 @ septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
vul@Exodus:20:11 @ sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
vul@Exodus:20:12 @ honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
vul@Exodus:20:13 @ non occides
vul@Exodus:20:14 @ non moechaberis
vul@Exodus:20:15 @ non furtum facies
vul@Exodus:20:16 @ non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
vul@Exodus:20:17 @ non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt
vul@Exodus:20:18 @ cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
vul@Exodus:20:19 @ dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur
vul@Exodus:20:20 @ et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
vul@Exodus:20:21 @ stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus
vul@Exodus:20:22 @ dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis
vul@Exodus:20:23 @ non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis
vul@Exodus:20:24 @ altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi
vul@Exodus:20:25 @ quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur
vul@Exodus:20:26 @ non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua