1Corinthians:10:1-13



Seeker Overlay ON

* nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt * et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari * et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt * et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus * sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto * haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt * neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere * neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia * neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt * neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore * haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt * itaque qui se existimat stare videat ne cadat * temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: