1Corinthians:10:23-11



Seeker Overlay ON

* omnia licent sed non omnia aedificant * nemo quod suum est quaerat sed quod alterius * omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam * Domini est terra et plenitudo eius * si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam * si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam * conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia * si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago * sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite * sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei * sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: