1Corinthians:15:12-34



Seeker Overlay ON

* si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est * si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit * si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra * invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt * nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit * quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris * ergo et qui dormierunt in Christo perierunt * si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus * nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium * quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum * et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur * unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius * deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem * oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius * novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat * omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia * cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus * alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis * ut quid et nos periclitamur omni hora * cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro * si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur * nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala * evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: