1Corinthians:2:6-16



Seeker Overlay ON

* sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur * sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram * quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent * sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum * nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei * quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei * nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis * quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes * animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur * spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur * quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: