1John:4:7-21



Seeker Overlay ON

* carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum * qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est * in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum * in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris * carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere * Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est * in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis * et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi * quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo * et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo * in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo * timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate * nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos * si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere * et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: