1Peter:1:3-12



Seeker Overlay ON

* benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis * in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis * qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo * in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus * ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi * quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata * reportantes finem fidei vestrae salutem animarum * de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt * scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias * quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: