1Peter:5:1-11



Seeker Overlay ON

* seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator * pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie * neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo * et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam * similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam * humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis * omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis * sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret * cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri * Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit * ipsi imperium in saecula saeculorum amen

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: