2Chronicles:9:13-28



Seeker Overlay ON

* erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri * excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni * fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur * trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore * fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo * sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola * sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis * omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur * siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos * magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria * omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius * et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos * habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem * exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti * tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus * adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: