2Corinthians:12:1-10



Seeker Overlay ON

* si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini * scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum * et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit * quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui * pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis * nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me * et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet * propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me * et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi * propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: