2Corinthians:3:7-18



Seeker Overlay ON

* quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur * quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria * nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria * nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam * si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est * habentes igitur talem spem multa fiducia utimur * et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur * sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur * sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum * cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen * Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas * nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: