Acts:11:19-30



Seeker Overlay ON

* et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis * erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum * et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum * pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam * qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino * quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino * profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam * et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani * in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam * et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio * discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus * quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: