Acts:8:2-25



Seeker Overlay ON

* curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum * Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam * igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum * Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum * intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat * multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt * factum est ergo magnum gaudium in illa civitate * vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum * cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna * adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos * cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres * tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur * cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem * qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum * nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu * tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum * cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam * dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum * pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri * non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo * paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui * in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse * respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis * et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: