Genesis:31-33



Seeker Overlay ON

* postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus * animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius * maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum * misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges * dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum * et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro * sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi * si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt * tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi * postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum * dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum * qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban * ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae * responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri * nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum * sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac * surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit * tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan * eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui * noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret * cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad * nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob * qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad * viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob * iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium * et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio * cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara * non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc * valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius * esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos * respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas * quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola * ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis * illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti * ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est * tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me * et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te * idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi * nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas * die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis * sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus * nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri * respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis * veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te * tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum * dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum * quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae * dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis * intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis * si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit * dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te * testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans * Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac * immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi * Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum * Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei * quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra * misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom * praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem * habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo * reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris * timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas * dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur * dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi * minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior * erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis * tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest * cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo * capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti * camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem * et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem * et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris * respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit * similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum * et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi * praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris * cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc * transductisque omnibus quae ad se pertinebant * remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane * qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit * dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi * ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob * at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis * interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco * vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea * ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede * quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit * levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum * et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos * et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius * currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit * levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo * et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt * accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt * quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo * et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi * dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius * et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens * ait gradiamur simul eroque socius itineris tui * dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges * praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir * respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei * reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir * et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula * transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum * emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis * et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel * egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: