Genesis:31-33




vul@Genesis:31:1 @ postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus

vul@Genesis:31:2 @ animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius

vul@Genesis:31:3 @ maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum

vul@Genesis:31:4 @ misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges

vul@Genesis:31:5 @ dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum

vul@Genesis:31:6 @ et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro

vul@Genesis:31:7 @ sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi

vul@Genesis:31:8 @ si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt

vul@Genesis:31:9 @ tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi

vul@Genesis:31:10 @ postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum

vul@Genesis:31:11 @ dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum

vul@Genesis:31:12 @ qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban

vul@Genesis:31:13 @ ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae

vul@Genesis:31:14 @ responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri

vul@Genesis:31:15 @ nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum

vul@Genesis:31:16 @ sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac

vul@Genesis:31:17 @ surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit

vul@Genesis:31:18 @ tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan

vul@Genesis:31:19 @ eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui

vul@Genesis:31:20 @ noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret

vul@Genesis:31:21 @ cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad

vul@Genesis:31:22 @ nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob

vul@Genesis:31:23 @ qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad

vul@Genesis:31:24 @ viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob

vul@Genesis:31:25 @ iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium

vul@Genesis:31:26 @ et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio

vul@Genesis:31:27 @ cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara

vul@Genesis:31:28 @ non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc

vul@Genesis:31:29 @ valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius

vul@Genesis:31:30 @ esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

vul@Genesis:31:31 @ respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas

vul@Genesis:31:32 @ quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola

vul@Genesis:31:33 @ ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis

vul@Genesis:31:34 @ illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

vul@Genesis:31:35 @ ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est

vul@Genesis:31:36 @ tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me

vul@Genesis:31:37 @ et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te

vul@Genesis:31:38 @ idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi

vul@Genesis:31:39 @ nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas

vul@Genesis:31:40 @ die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis

vul@Genesis:31:41 @ sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus

vul@Genesis:31:42 @ nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri

vul@Genesis:31:43 @ respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis

vul@Genesis:31:44 @ veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te

vul@Genesis:31:45 @ tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum

vul@Genesis:31:46 @ dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum

vul@Genesis:31:47 @ quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae

vul@Genesis:31:48 @ dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis

vul@Genesis:31:49 @ intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis

vul@Genesis:31:50 @ si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit

vul@Genesis:31:51 @ dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te

vul@Genesis:31:52 @ testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans

vul@Genesis:31:53 @ Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac

vul@Genesis:31:54 @ immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi

vul@Genesis:31:55 @ Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

vul@Genesis:32:1 @ Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei

vul@Genesis:32:2 @ quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra

vul@Genesis:32:3 @ misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

vul@Genesis:32:4 @ praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem

vul@Genesis:32:5 @ habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

vul@Genesis:32:6 @ reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris

vul@Genesis:32:7 @ timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas

vul@Genesis:32:8 @ dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur

vul@Genesis:32:9 @ dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi

vul@Genesis:32:10 @ minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

vul@Genesis:32:11 @ erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis

vul@Genesis:32:12 @ tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest

vul@Genesis:32:13 @ cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo

vul@Genesis:32:14 @ capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti

vul@Genesis:32:15 @ camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem

vul@Genesis:32:16 @ et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem

vul@Genesis:32:17 @ et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris

vul@Genesis:32:18 @ respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit

vul@Genesis:32:19 @ similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum

vul@Genesis:32:20 @ et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi

vul@Genesis:32:21 @ praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris

vul@Genesis:32:22 @ cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc

vul@Genesis:32:23 @ transductisque omnibus quae ad se pertinebant

vul@Genesis:32:24 @ remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

vul@Genesis:32:25 @ qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit

vul@Genesis:32:26 @ dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi

vul@Genesis:32:27 @ ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob

vul@Genesis:32:28 @ at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis

vul@Genesis:32:29 @ interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

vul@Genesis:32:30 @ vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

vul@Genesis:32:31 @ ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede

vul@Genesis:32:32 @ quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

vul@Genesis:33:1 @ levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum

vul@Genesis:33:2 @ et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos

vul@Genesis:33:3 @ et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius

vul@Genesis:33:4 @ currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

vul@Genesis:33:5 @ levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

vul@Genesis:33:6 @ et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt

vul@Genesis:33:7 @ accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt

vul@Genesis:33:8 @ quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

vul@Genesis:33:9 @ et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

vul@Genesis:33:10 @ dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

vul@Genesis:33:11 @ et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

vul@Genesis:33:12 @ ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

vul@Genesis:33:13 @ dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges

vul@Genesis:33:14 @ praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

vul@Genesis:33:15 @ respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

vul@Genesis:33:16 @ reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

vul@Genesis:33:17 @ et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

vul@Genesis:33:18 @ transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum

vul@Genesis:33:19 @ emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis

vul@Genesis:33:20 @ et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

vul@Genesis:34:1 @ egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius


Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: