Genesis:39-41




vul@Genesis:39:1 @ igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

vul@Genesis:39:2 @ fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

vul@Genesis:39:3 @ qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

vul@Genesis:39:4 @ invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant

vul@Genesis:39:5 @ benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

vul@Genesis:39:6 @ nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

vul@Genesis:39:7 @ post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum

vul@Genesis:39:8 @ qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

vul@Genesis:39:9 @ nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

vul@Genesis:39:10 @ huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

vul@Genesis:39:11 @ accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

vul@Genesis:39:12 @ et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

vul@Genesis:39:13 @ cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

vul@Genesis:39:14 @ vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

vul@Genesis:39:15 @ et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

vul@Genesis:39:16 @ in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

vul@Genesis:39:17 @ et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi

vul@Genesis:39:18 @ cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

vul@Genesis:39:19 @ his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

vul@Genesis:39:20 @ tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

vul@Genesis:39:21 @ fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris

vul@Genesis:39:22 @ qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

vul@Genesis:39:23 @ nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

vul@Genesis:40:1 @ his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo

vul@Genesis:40:2 @ iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus

vul@Genesis:40:3 @ misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph

vul@Genesis:40:4 @ at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur

vul@Genesis:40:5 @ videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi

vul@Genesis:40:6 @ ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes

vul@Genesis:40:7 @ sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra

vul@Genesis:40:8 @ qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

vul@Genesis:40:9 @ narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem

vul@Genesis:40:10 @ in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere

vul@Genesis:40:11 @ calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni

vul@Genesis:40:12 @ respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt

vul@Genesis:40:13 @ post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras

vul@Genesis:40:14 @ tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

vul@Genesis:40:15 @ quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum

vul@Genesis:40:16 @ videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum

vul@Genesis:40:17 @ et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo

vul@Genesis:40:18 @ respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt

vul@Genesis:40:19 @ post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

vul@Genesis:40:20 @ exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

vul@Genesis:40:21 @ restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum

vul@Genesis:40:22 @ alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

vul@Genesis:40:23 @ et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui

vul@Genesis:41:1 @ post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

vul@Genesis:41:2 @ de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus

vul@Genesis:41:3 @ aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus

vul@Genesis:41:4 @ devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

vul@Genesis:41:5 @ rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae

vul@Genesis:41:6 @ aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur

vul@Genesis:41:7 @ devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

vul@Genesis:41:8 @ et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

vul@Genesis:41:9 @ tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum

vul@Genesis:41:10 @ iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum

vul@Genesis:41:11 @ ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum

vul@Genesis:41:12 @ erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia

vul@Genesis:41:13 @ audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

vul@Genesis:41:14 @ protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei

vul@Genesis:41:15 @ cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere

vul@Genesis:41:16 @ respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

vul@Genesis:41:17 @ narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis

vul@Genesis:41:18 @ et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant

vul@Genesis:41:19 @ et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim

vul@Genesis:41:20 @ quae devoratis et consumptis prioribus

vul@Genesis:41:21 @ nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

vul@Genesis:41:22 @ vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae

vul@Genesis:41:23 @ aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula

vul@Genesis:41:24 @ quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat

vul@Genesis:41:25 @ respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni

vul@Genesis:41:26 @ septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt

vul@Genesis:41:27 @ septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis

vul@Genesis:41:28 @ qui hoc ordine conplebuntur

vul@Genesis:41:29 @ ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti

vul@Genesis:41:30 @ quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

vul@Genesis:41:31 @ et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo

vul@Genesis:41:32 @ quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

vul@Genesis:41:33 @ nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti

vul@Genesis:41:34 @ qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis

vul@Genesis:41:35 @ qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus

vul@Genesis:41:36 @ et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

vul@Genesis:41:37 @ placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

vul@Genesis:41:38 @ locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit

vul@Genesis:41:39 @ dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

vul@Genesis:41:40 @ tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam

vul@Genesis:41:41 @ dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti

vul@Genesis:41:42 @ tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit

vul@Genesis:41:43 @ fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti

vul@Genesis:41:44 @ dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

vul@Genesis:41:45 @ vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

vul@Genesis:41:46 @ triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti

vul@Genesis:41:47 @ venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti

vul@Genesis:41:48 @ omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est

vul@Genesis:41:49 @ tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

vul@Genesis:41:50 @ nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

vul@Genesis:41:51 @ vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei

vul@Genesis:41:52 @ nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae

vul@Genesis:41:53 @ igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto

vul@Genesis:41:54 @ coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis

vul@Genesis:41:55 @ qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite

vul@Genesis:41:56 @ crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames

vul@Genesis:41:57 @ omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent

vul@Genesis:42:1 @ audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis


Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: