Genesis:42-45



Seeker Overlay ON

* audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis * audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia * descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto * Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali * ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan * et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui * et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria * et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis * recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis * qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos * omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali * quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis * et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super * hoc est ait quod locutus sum exploratores estis * iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus * mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis * tradidit ergo eos custodiae tribus diebus * die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo * si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras * et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat * et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio * e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur * nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos * avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos * tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita * at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt * apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi * dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus * veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes * locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae * cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias * duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan * qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite * fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam * his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus * dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt * cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam * at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos * interim fames omnem terram vehementer premebat * consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum * respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum * si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria * si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo * dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem * at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum * Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri * ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore * si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus * igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum * pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit * sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum * Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero * tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph * quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie * fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum * ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros * quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem * locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas * quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus * sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris * at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon * et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum * illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem * igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram * at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit * qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum * adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi * festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit * rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes * quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium * sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis * sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo * praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci * scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita * et orto mane dimissi sunt cum asinis suis * iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono * scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis * fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est * qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint * pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum * apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri * qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii * itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli * quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin * at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum * primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt * quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia * cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus * respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum * accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem * dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem * et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum * dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum * suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur * et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam * cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus * et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici * cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri * atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea * egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet * si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos * igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat * videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos * ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore * manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis * non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam * non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae * elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis * et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti * ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto * nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum * biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti * praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis * non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti * festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris * et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides * ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides * en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos * nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me * cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius * osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum * auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius * dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan * et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae * praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes * ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt * fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere * singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis * tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes * dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via * qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob * et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis * illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius * et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar * profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: