Hebrews:4:1-13



Seeker Overlay ON

* timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse * etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt * ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis * dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis * et in isto rursum si introibunt in requiem meam * quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem * iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra * nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die * itaque relinquitur sabbatismus populo Dei * qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus * festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum * vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis * et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: