Hebrews:9:11-28



Seeker Overlay ON

* Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis * neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa * si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis * quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi * et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis * ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris * testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est * unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est * lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit * dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus * etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit * et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio * necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis * non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis * neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno * alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit * et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium * sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: