John:18:1-11



Seeker Overlay ON

* haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius * sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis * Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis * Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis * responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis * ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram * iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum * respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire * ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam * Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus * dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: