Luke:1:26-38



Seeker Overlay ON

* in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth * ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria * et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus * quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio * et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum * ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum * hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius * et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis * dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco * et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei * et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis * quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum * dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: