Luke:1:39-45



Seeker Overlay ON

* exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda * et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth * et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth * et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui * et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me * ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo * et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: