Luke:10:38-42



Seeker Overlay ON

* factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam * et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius * Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet * et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima * porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: