Luke:17:1-10



Seeker Overlay ON

* et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt * utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis * adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi * et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi * et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem * dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis * quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe * et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes * numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto * sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: