Luke:17:20-37



Seeker Overlay ON

* interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione * neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est * et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis * et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini * nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua * primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac * et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis * edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes * similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant * qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit * secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur * in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro * memores estote uxoris Loth * quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam * dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur * duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur * respondentes dicunt illi ubi Domine * qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: