Luke:19:1-10



Seeker Overlay ON

* et ingressus perambulabat Hiericho * et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives * et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat * et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus * et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere * et festinans descendit et excepit illum gaudens * et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset * stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum * ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae * venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: