Luke:22:54-62



Seeker Overlay ON

* conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe * accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum * quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat * at ille negavit eum dicens mulier non novi illum * et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum * et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est * et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus * et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis * et egressus foras Petrus flevit amare

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: