Luke:5:1-11



Seeker Overlay ON

* factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth * et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia * ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas * ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam * et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete * et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum * et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur * quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine * stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant * similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens * et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: