[pBiblx2]
Home
vul
Chap
OT
NT
INDX
?
Help

Gen
Exo
Lev
Num
Deu
Jos
Jud
Rut
1Sam
2Sam
1Ki
2Ki
1Ch
2Ch
Ezr
Neh
Est
Job
Psa
Pro
Ecc
Son
Isa
Jer
Lam
Eze
Dan
Hos
Amo
Oba
Jon
Mic
Nah
Hab
Zep
Hag
Zac
Mal
TOP

Mat
Mar
Luk
Joh
Act
Rom
1Co
2Ch
Gal
Eph
Phi
Col
1Th
2Th
1Ti
2Ti
Tit
Ph
Heb
Jam
1Pe
2Pe
1Jo
2Jo
3Jo
Jud
Rev
TOP

KJV
NKJV
RSV
ALL
TOP

AAA
BBB
CCC
DDD
EEE
FFF
GGG
HHH
III
JJJ
KKK
LLL
MMM
NNN
OOO
PPP
QQQ
RRR
SSS
TTT
UUU
VVV
WWW
XXX
YYY
ZZZ

TOP

vul Luke:7:36-50 SEEK



Seeker Overlay ON

* rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit * et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti * et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat * videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est * et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic * duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta * non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget * respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti * et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit * osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos * oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos * propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit * dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata * et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit * dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: