Mark:3:22-30



Seeker Overlay ON

* et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia * et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere * et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud * et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare * et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet * nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet * amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint * qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti * quoniam dicebant spiritum inmundum habet

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: