Matthew:11:1-19



Seeker Overlay ON

* et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum * Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis * ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus * et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis * caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur * et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me * illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam * sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt * sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam * hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te * amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo * a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud * omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt * et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est * qui habet aures audiendi audiat * cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus * dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis * venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet * venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: