Matthew:13:53-58



Seeker Overlay ON

* et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde * et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes * nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas * et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista * et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua * et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: