Romans:6:15-23



Seeker Overlay ON

* quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit * nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam * gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis * liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae * humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem * cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae * quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est * nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam * stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: