Romans:7:7-25



Seeker Overlay ON

* quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces * occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat * ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit * ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem * nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit * itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum * quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum * scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato * quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio * si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona * nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum * scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio * non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago * si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum * invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet * condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem * video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis * infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius * gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: