Titus:1:5-16



Seeker Overlay ON

* huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui * si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos * oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum * sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem * amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere * sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt * quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia * dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri * testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide * non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate * omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia * confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

Seeker Overlay: Off On
Bible:
Bible:
Book: