Exodus 1




vul@Exodus:1:1 @ haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt

vul@Exodus:1:2 @ Ruben Symeon Levi Iuda

vul@Exodus:1:3 @ Isachar Zabulon et Beniamin

vul@Exodus:1:4 @ Dan et Nepthalim Gad et Aser

vul@Exodus:1:5 @ erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

vul@Exodus:1:6 @ quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa

vul@Exodus:1:7 @ filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

vul@Exodus:1:8 @ surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph

vul@Exodus:1:9 @ et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis

vul@Exodus:1:10 @ venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

vul@Exodus:1:11 @ praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

vul@Exodus:1:12 @ quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

vul@Exodus:1:13 @ oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis

vul@Exodus:1:14 @ atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur

vul@Exodus:1:15 @ dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

vul@Exodus:1:16 @ praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

vul@Exodus:1:17 @ timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares

vul@Exodus:1:18 @ quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

vul@Exodus:1:19 @ quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

vul@Exodus:1:20 @ bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

vul@Exodus:1:21 @ et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos

vul@Exodus:1:22 @ praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus] [Exodus:1] [Exodus:2] [Discuss] Tag 1 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: