Exodus 27




vul@Exodus:27:1 @ facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

vul@Exodus:27:2 @ cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

vul@Exodus:27:3 @ faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

vul@Exodus:27:4 @ craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei

vul@Exodus:27:5 @ quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

vul@Exodus:27:6 @ facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis

vul@Exodus:27:7 @ et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

vul@Exodus:27:8 @ non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

vul@Exodus:27:9 @ facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

vul@Exodus:27:10 @ et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

vul@Exodus:27:11 @ similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

vul@Exodus:27:12 @ in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem

vul@Exodus:27:13 @ in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

vul@Exodus:27:14 @ in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem

vul@Exodus:27:15 @ et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

vul@Exodus:27:16 @ in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

vul@Exodus:27:17 @ omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

vul@Exodus:27:18 @ in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas

vul@Exodus:27:19 @ cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

vul@Exodus:27:20 @ praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

vul@Exodus:27:21 @ in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:26] [Exodus:27] [Exodus:28] [Discuss] Tag 27 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: