Exodus 5




vul@Exodus:5:1 @ post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

vul@Exodus:5:2 @ at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

vul@Exodus:5:3 @ dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

vul@Exodus:5:4 @ ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

vul@Exodus:5:5 @ dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

vul@Exodus:5:6 @ praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

vul@Exodus:5:7 @ nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

vul@Exodus:5:8 @ et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

vul@Exodus:5:9 @ opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

vul@Exodus:5:10 @ igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

vul@Exodus:5:11 @ ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

vul@Exodus:5:12 @ dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas

vul@Exodus:5:13 @ praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

vul@Exodus:5:14 @ flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

vul@Exodus:5:15 @ veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

vul@Exodus:5:16 @ paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

vul@Exodus:5:17 @ qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

vul@Exodus:5:18 @ ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

vul@Exodus:5:19 @ videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

vul@Exodus:5:20 @ occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

vul@Exodus:5:21 @ et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

vul@Exodus:5:22 @ reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

vul@Exodus:5:23 @ ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:4] [Exodus:5] [Exodus:6] [Discuss] Tag 5 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: