Genesis 33




vul@Genesis:33:1 @ levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum

vul@Genesis:33:2 @ et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos

vul@Genesis:33:3 @ et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius

vul@Genesis:33:4 @ currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

vul@Genesis:33:5 @ levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

vul@Genesis:33:6 @ et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt

vul@Genesis:33:7 @ accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt

vul@Genesis:33:8 @ quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

vul@Genesis:33:9 @ et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

vul@Genesis:33:10 @ dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

vul@Genesis:33:11 @ et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

vul@Genesis:33:12 @ ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

vul@Genesis:33:13 @ dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges

vul@Genesis:33:14 @ praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

vul@Genesis:33:15 @ respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

vul@Genesis:33:16 @ reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

vul@Genesis:33:17 @ et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

vul@Genesis:33:18 @ transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum

vul@Genesis:33:19 @ emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis

vul@Genesis:33:20 @ et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:32] [Genesis:33] [Genesis:34] [Discuss] Tag 33 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: