Genesis 35




vul@Genesis:35:1 @ interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum

vul@Genesis:35:2 @ Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra

vul@Genesis:35:3 @ surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

vul@Genesis:35:4 @ dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem

vul@Genesis:35:5 @ cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes

vul@Genesis:35:6 @ venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo

vul@Genesis:35:7 @ aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum

vul@Genesis:35:8 @ eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus

vul@Genesis:35:9 @ apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei

vul@Genesis:35:10 @ dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel

vul@Genesis:35:11 @ dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur

vul@Genesis:35:12 @ terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te

vul@Genesis:35:13 @ et recessit ab eo

vul@Genesis:35:14 @ ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum

vul@Genesis:35:15 @ vocansque nomen loci Bethel

vul@Genesis:35:16 @ egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel

vul@Genesis:35:17 @ ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium

vul@Genesis:35:18 @ egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae

vul@Genesis:35:19 @ mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem

vul@Genesis:35:20 @ erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem

vul@Genesis:35:21 @ egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis

vul@Genesis:35:22 @ cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim

vul@Genesis:35:23 @ filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon

vul@Genesis:35:24 @ filii Rahel Ioseph et Beniamin

vul@Genesis:35:25 @ filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim

vul@Genesis:35:26 @ filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae

vul@Genesis:35:27 @ venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac

vul@Genesis:35:28 @ et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum

vul@Genesis:35:29 @ consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:34] [Genesis:35] [Genesis:36] [Discuss] Tag 35 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: