Genesis 5




vul@Genesis:5:1 @ hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

vul@Genesis:5:2 @ masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

vul@Genesis:5:3 @ vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

vul@Genesis:5:4 @ et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias

vul@Genesis:5:5 @ et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est

vul@Genesis:5:6 @ vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

vul@Genesis:5:7 @ vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias

vul@Genesis:5:8 @ et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est

vul@Genesis:5:9 @ vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

vul@Genesis:5:10 @ post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:11 @ factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est

vul@Genesis:5:12 @ vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

vul@Genesis:5:13 @ et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias

vul@Genesis:5:14 @ et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

vul@Genesis:5:15 @ vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

vul@Genesis:5:16 @ et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:17 @ et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est

vul@Genesis:5:18 @ vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

vul@Genesis:5:19 @ et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:20 @ et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

vul@Genesis:5:21 @ porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

vul@Genesis:5:22 @ et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:23 @ et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

vul@Genesis:5:24 @ ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

vul@Genesis:5:25 @ vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech

vul@Genesis:5:26 @ et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:27 @ et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est

vul@Genesis:5:28 @ vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

vul@Genesis:5:29 @ vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

vul@Genesis:5:30 @ vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:31 @ et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est

vul@Genesis:5:32 @ Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:4] [Genesis:5] [Genesis:6] [Discuss] Tag 5 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: